- BADAEVILLAE
- BADAEVILLAEGerman. BADENWEILER nomen dominii, in Marchionatu Badeno-Durlacensi, quod Egon IV. Friburgi Comes viginti marcarum argenti milibus comparâsse dicitur, quas post diuturna acerbaque et iusto bello non imparia dissidia, pacando Comiti Friburgenses dependerant. Inde Iohanne familiae postremô vitâ defunctô A. C. 1438. ad Hochbergios devenit Annae beneficiô, Iohannis amitae, quae in Philippi Hochbergii manus convenerat. Donec morte Philippi, iuxta cum reliquis, Marchiones Badenses illud obtinuêre: Urstisius Chron.l. 1. c. 20. et l. 2. c. 20. Stumpfius l. 8. c. 15. Munsterus c. 270. etc. Spenerus in Fam Badensi, paulo aliter rem enarrat: unde, ut dere adhuc litigiosa, loquitur Gast. c. 23. num. 33. apud Tob. Pfannerum de Praecip. Germaniae Principum gentibus, c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.